ch. 2
Ar.2.1
Interfuit autem pugnae navali apud Salamina,
quae facta est prius quam poena liberaretur. idem
praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio,
quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.
Ar.2.2
neque aliud est ullum huius in re militari
illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae
vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod
huius aequitate factum est, cum in communi classe
esset Graeciae simul cum Pausania [quo duce Mardonius erat fugatus], ut summa imperii maritimi ab
Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
Ar.2.3
namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et
iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates
Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent
et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.